Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.12.1 | Cic. Fam. 2.12.2 (English) | >>Cic. Fam. 2.13.1 |
2.12.1
Diogenes tuus , homo modestus , a me cum Philone Pessinunte discessit . iter habebant ad Adiatorigem , quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant . urbem , urbem , mi Rufe , cole et in ista luce vive ; omnis peregrinatio , quod ego ab adulescentia iudicavi , obscura et sordidast iis , quorum industria Romae potest inlustris esse . quod cum probe scirem , utinam in sententia permansissem ! cum una me hercule ambulatiuncula atque uno sermone
nostro omnis fructus provinciae non confero .
2.12.3
spero me integritatis laudem consecutum ; non erat minor ex contemnenda quam est ex conservata provincia . 'spem triumphi ?' inquis . satis gloriose triumpharem ; non essem quidem tam diu in desiderio rerum mihi carissimarum .
sed , ut spero , propediem te videbo ; tu mihi obviam mitte epistulas te dignas .
2.12.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.12.1 | Cic. Fam. 2.12.2 (English) | >>Cic. Fam. 2.13.1 |